

Liber Job*
Caput 8: Versus 2
Usquequo loqueris talia.Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex .Usque loqueris talia.[Ibid.]Quia gravia sunt iniquo verba aedificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur.Et spiritus multiplex.[Ibid.]Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiae ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.